Illum emi trecentis denariis.”
Interpellavit loquentem Scintilla et “plane” inquit “non omnia artificia
servi nequam narras. Agaga est; at curabo, stigmam habeat.” Risit Trimalchio
et “adcognosco” inquit “Cappadocem: nihil sibi
defraudit, et mehercules laudo illum; hoc enim nemo parentat. Tu autem,
Scintilla, noli zelotypa esse. Crede mihi, et vos novimus. Sic me salvum
habeatis, ut ego sic solebam ipsumam meam debattuere, ut etiam dominus
suspicaretur; et ideo me in vilicationem relegavit. Sed tace, lingua, dabo
panem.” Tanquam laudatus esset nequissimus servus, lucernam de sinu fictilem
protulit et amplius semihora tubicines imitatus est succinente Habinna et
inferius labrum manu deprimente. Ultimo etiam in medium processit et modo
harundinibus quassis choraulas imitatus est, modo lacernatus cum flagello
mulionum fata egit, donec vocatum ad se Habinnas basiavit, potionemque illi
porrexit et “Tanto melior” inquit “Massa, dono tibi caligas.”
Nec ullus tot malorum finis fuisset, nisi epidipnis
esset allata, turdi siliginei uvis passis nucibusque farsi. Insecuta sunt
Cydonia etiam mala spinis confixa, ut echinos efficerent. Et haec quidem
tolerabilia erant, si non fericulum longe monstrosius effecisset, ut vel
fame perire mallemus. Nam cum positus esset, ut nos putabamus, anser altilis
circaque pisces et omnia genera avium, “Amici”[1] inquit Trimalchio “quicquid videtis
hic positum, de uno corpore est factum.” Ego, scilicet homo prudentissimus,
statim intellexi quid esset, et respiciens Agamemnonem “mirabor” inquam
“nisi omnia ista de fimo[2] facta sunt aut certe de luto. Vidi Romae
Saturnalibus eiusmodi cenarum imaginem fieri.”