Ex Africa navis, ut promiseras,
cum pecunia tua familia non venit. Captatores iam exhausti liberalitatem
imminuerunt. Itaque aut fallor, aut fortuna communis coepit redire ad
paenitentiam tuam”[1]
[gap]
“Omnes, qui in testamento meo legata habent, praeter
libertos meos hac condicione percipient, quae dedi, si corpus meum in partes
conciderint et astante populo comederint” [gap]
“Apud quasdam gentes scimus adhuc legem servari, ut a
propinquis suis consumantur defuncti, adeo quidem, ut obiurgentur aegri
frequenter, quod carnem suam faciant peiorem. His admoneo amicos meos, ne
recusent quae iubeo, sed quibus animis devoverint spiritum meum, eisdem
etiam corpus consumant”. . .
Excaecabat pecuniae
ingens fama oculos animosque miserorum. “
Gorgia paratus erat exsequi [gap]
”
“De stomachi tui recusatione non habeo quod
timeam. Sequetur imperium, si promiseris illi pro unius horae fastidio
multorum bonorum pensationem. Operi modo oculos et finge te non humana
viscera sed centies sestertium comesse. Accedit hue, quod aliqua inveniemus
blandimenta, quibus saporem mutemus. Neque enim ulla care per se placet, sed
arte quadam corrumpitur et stomacho conciliatur averso. Quod si exemplis
quoque vis probari consilium, Saguntini oppressi ab Hannibale humanas edere
carnes, nec nereditatem exspectabant.
Petelini[2]
idem fecerunt in ultima fame, nec quicquam aliud in hac epulatione
captabant, nisi tantum ne esurirent. Cum esset Numantia a Scipione capta,
inventae sunt matres, quae liberorum suorum tenerent semesa in sinu corpora”
[gap]