“felicem” inquit
“matrem tuam, quae te talem [1] peperit: macte virtute esto. Raram fecit mixturam cum
sapientia forma. Itaque ne putes te tot verba perdidisse, amatorem
invenisti. Ego laudes tuas carminibus implebo. Ego paedagogus et custos
etiam quo non iusseris, sequar. Nec iniuriam Encolpius accipit, alium amat.”
Profuit etiam Eumolpo miles ille, qui mihi abstulit gladium; alioquin quem
animum adversus Ascylton sumpseram, eum in Eumolpi sanguinem exercuissem.
Nec fefellit hoc Gitona. Itaque extra cellam processit, tanquam aquam
peteret, iramque meam prudenti absentia extinxit.
Paululum ergo intepescente saevitia “Eumolpe” inquam “iam malo vel
carminibus loquaris, quam eiusmodi tibi vota proponas. Et ego iracundus sum,
et tu libidinosus: vide, quam non conveniat his moribus. Puta igitur me
furiosum esse, cede insaniae, id est ocius foras exi.” Confusus hac
denuntiatione Eumlolpus non quaesiit [2] iracundiae causam, sed continuo limen egressus
adduxit repente ostium cellae meque nihil tale expectantem inclusit,
exemitque raptim clavem et ad Gitona investigandum cucurrit.
Inclusus ego suspendio vitam finire constitui. Et iam
semicinctio lecti[3] stantis ad parietem spondam
vinxeram cervicesque nodo condebam, cum reseratis foribus intrat Eumolpus
cum Gitone meque a fatali iam meta revocat ad lucem. Giton praecipue ex
dolore in rabiem efferatus tollit clamorem, me utraque manu impulsum
praecipitat super lectum, “erras” inquit “Encolpi, si putas contingere
posse, ut ante moriaris. Prior coepi; in Ascylti hospitio gladium quaesivi.
Ego si te non invenissem, periturus per praecipitia fui. Et ut scias non
longe esse quaerentibus mortem, specta invicem, quod me spectare voluisti.”
Haeclocutus mercennario Eumolpi novaculam rapit et semel iterumque cervice
percussa ante pedes collabitur nostros. Exclamo ego attonitus, secutusque
labentem eodem ferramento ad mortem viam quaero. Sed neque Giton ulla erat
suspicione vulneris laesus, neque ego ullum sentiebam dolorem. Rudis enim novacula et in hoc retusa, ut pueris discentibus
audaciam tonsoris daret, instruxerat thecam. Ideoque nec mercennarius ad
raptum ferramentum expaverat, nec Eumolpus interpellaverat mimicam mortem.