“Qui inter haec nutriuntur, non
magis sapere possunt, quam bene olere, qui in culina habitant. Pace vestra
liceat dixisse, primi omnium eloquentiam perdidistis. Levibus enim atque
inanibus sonis ludibria quaedam excitando effecistis, ut corpus orationis
enervaretur et caderet. Nondum iuvenes declamationibus continebantur, cum
Sophocles aut Euripides invenerunt verba quibus deberent loqui. Nondum
umbraticus doctor ingenia deleverat, cum Pindarus novemque lyrici Homericis
versibus canere timuerunt. Et ne poetas [quidem]
ad testimonium citem, certe neque Platona neque Demosthenen ad hoc genus
exercitationis accessisse video. Grandis et ut ita dicam pudica oratio non
est maculosa nec turgida, sed naturali pulchritudine exsurgit. Nuper ventosa
istaec et enormis loquacitas Athenas ex Asia commigravit animosque iuvenum
ad magna surgentes veluti pestilenti quodam sidere afflavit, semelque
corrupta regula eloquentia[1] stetit et obmutuit. Ad
summam, quis postea[2] Thucydidis, quis
Hyperidis ad famam processit? Ac ne carmen quidem sani coloris enituit, sed
omnia quasi eodem cibo pasta non potuerunt usque ad senectutem canescere.
Pictura quoque non alium exitum fecit, postquam Aegyptiorum audacia tam
magnae artis compendiariam invenit.”