Videbamus nos omnia per foramen
valvae, quod paulo ante ansa ostioli rupta laxaverat, favebamque ego
vapulanti. Giton autem non oblitus misericordiae suae reserandum esse ostium
succurrendumque periclitanti censebat. Ego durante adhuc iracundia non
continui manum, sed caput miserantis stricto acutoque articulo percussi. Et
ille quidem flens consedit in lecto. Ego autem alternos opponebam foramini
oculos iniuriaque Eumolpi velut quo [1] dam cibo me replebam
advocationemque commendabam, [2] cum procurator insulae Bargates a cena excitatus a
duobus lecticariis in mediam rixam perfertur; nam erat etiam pedibus aeger,
is ut rabiosa barbaraque voce in ebrios fugitivosque diu peroravit,
respiciens ad Eumolpon “o poetarum” inquit “disertissime, tu eras? Et non
discedunt ocius nequissimi servi manusque continent a rixa?” [gap]
“Contubernalis mea mihifastum facit.
Itasi,me [3] amas, maledic
illam versibus, ut habeat pudorem” . .