“Subduxisti te” inquam[1] “a praeceptoris
colloquio.” “Quid ego, homo stultissime, facere debui, cum fame morerer? An
videlicet audirem sententias, id est vitrea fracta et somniorum
interpretamenta? Multo me turpior es tu hercule, qui ut foris cenares,
poetam laudasti.”
Itaque ex turpissima lite in risum
diffusi pacatius ad reliqua secessimus [gap]
Rursus in memoriam revocatus iniuriae “Ascylte” inquam
“intellego nobis convenire non posse. Itaque communes
sarcinulas partiamur ac paupertatem nostram privatis quaestibus temptemus
expellere. Et tu litteras scis et ego. Ne quaestibus tuis obstem, aliud
aliquid promittam; alioqui mille causae quotidie nos collident et per totam
urbem rumoribus different.” Non recusavit Ascyltos et “Hodie” inquit “quia
tanquam scholastici ad cenam promisimus, non perdamus noctem. Cras autem,
quia hoc libet, et habitationem mihi prospiciam et aliquem fratrem.” “Tardum
est” inquam “differre quod placet.” [gap]
Hanc tam praecipitem divisionem libido faciebat; iam
dudum enim amoliri cupiebam custodem molestum, ut veterem cum Gitone meo
rationem reducerem.[2]
[gap]