Neque fax ulla in
praesidio erat, quae iter aperiret [1] errantibus, nec silentium noctis iam mediae
promittebat occurrentium lumen. Accedebat hue ebrietas et imprudentia
locorum etiam interdiu obfutura.[2] Itaque cum hora paene tota per
omnes scrupos gastrarumque eminentium fragmenta traxissemus cruentos pedes,
tandem expliciti acumine Gitonis sumus. Prudens enim [pridie], cum
luce etiam clara timeret errorem, omnes pilas columnasque notaverat creta,
quae[3]
lineamenta evicerunt spississimam noctem et notabili candore ostenderunt
errantibus viam. Quamvis non minus sudoris habuimus etiam postquam ad
stabulum pervenimus. Anus enim ipsa inter deversitores diutius ingurgitata
ne ignem quidem admotum sensisset. Et forsitan pernoctassemus in limine, ni
tabellarius Trimalchionis intervenisset X vehiculis dives. Non diu ergo
tumultuatus stabuli ianuam effregit et nos per eandem intro[4] admisit. . .“
Qualis nox fuit illa, di deaeque,
quam mollis torus. Haesimus calentes
et transfudimus hinc et hinc labellis
errantes animas. Valete, curae
mortalis. Ego sic perire coepi.
” sine causa gratulor mihi. Nam cum solutus mero
remisissem[5] ebrias manus, Ascyltos, omnis iniuriae inven-. tor,
subduxit mihi nocte puerum et in lectum transtulit suum, volutatusque
liberius cum fratre non suo, sive non sentiente iniuriam sive dissimulante,
indormivit alienis amplexibus oblitus iuris humani. Itaque ego ut
experrectus pertrectavigaudio despoliatum torum [gap] Si qua
est amantibus fides, ego dubitavi, an utrumque traicerem gladio somnumque
morti iungerem. Tutius dein secutus consilium Gitona quidem verberibus ex
citavi, Ascylton autem truci intuens vultu “quoniam” inquam “fidem scelere
violasti et communem amicitiam, res tuas ocius tolle et alium locum, quem
polluas, quaere.”
Non repugnavit ille, sed postquam
optima fide partiti manubias sumus,