In pinacothecam perveni vario
genere tabularum mirabilem. Nam et Zeuxidos manus vidi nondum vetustatis
iniuria victas, et Protogenis rudimenta cum ipsius naturae veritate
certantia non sine quodam horrore tractavi. Iam vero Apellis quam
Graeciμονό κνημον appellant, etiam
adoravi. Tanta enim subtilitate extremitates imaginum erant ad similitudinem
praecisae, ut crederes etiam animorum esse picturam. Hinc aquila ferebat
caelo sublimis Idaeum,[1] illine candidus Hylas repellebat improbam Naida. Damnabat
Apollo noxias manus lyramque resolutam modo nato flore honorabat. Inter quos
etiam pictorum amantium vultus tauquam in solitudine exclamavi: “Ergo amor etiam deos tangit. Iuppiter in caelo suo non
invenit quod diligeret,[2] sed peccaturus in terris nemini tamen iniuriam
fecit. Hylan Nympha praedata temperasset[3] amori suo, si venturum ad
interdictum Herculem credidisset. Apollo pueri umbram revocavit in florem,
et omnes fabulae quoque sine aemulo habuerunt complexus. At ego in
societatem recepi hospitem Lycurgo crudeliorem.”
Ecce
autem, ego dum cum ventis litigo, intravit pinacothecam senex canus,
exercitati vultus et qui videretur nescio quid magnum promittere, sed cultu
non proinde speciosus, ut facile appareret eum ex
hac nota litteratum esse, quos odisse divites solent. Is ergo ad latus
constitit meum [gap]
“Ego” inquit “poeta sum et ut spero, non humillimi
spiritus, si modo coronis aliquid credendum est, quas etiam ad
immeritos[4] deferre gratia solet. 'Quare ergo' inquis 'tam male
vestitus es?' Propter hoc ipsum. Amor ingenii neminem unquam divitem fecit.“
Qui pelago credit, magno se faenore tollit;
[5]
qui pugnas et castra petit, praecingitur auro;
vilis adulator picto iacet ebrius ostro,
et qui sollicitat nuptas, ad praemia peccat:
sola pruinosis horret facundia pannis
atque inopi lingua desertas invocat artes.
”