Molestus fuit, Philerosque
proclamavit: “Vivorum meminerimus. Ille habet, quod sibi debebatur: honeste
vixit, honeste obiit. Quid habet quod queratur? Ab asse erevit et paratus
fuit quadrantem de stercore mordicus tollere. Itaque crevit, quicquid
crevit, tanquam favus. Puto mehercules illum reliquisse
lida centum, et omnia in nummis habuit. De re tamen ego verum dicam, qui
linguam caninam comedi: durae buccae fruit, linguosus, discordia, non homo.
Frater eius fortis fuit, amicus amico, manu plena, uncta[1] mensa. Et
inter initia malam parram pilavit, sed recorrexit costas illius prima
vindemia: vendidit enim vinum, quanti[2] ipse voluit. Et quod illius mentum
sustulit, hereditatem accepit, ex qua plus involavit, quam illi relictum
est. Et ille stips, dum fratri suo irascitur, nescio cui terrae filio
patrimonium elegavit. Longe fugit, quisquis suos fugit. Habuit autem
oricularios[3] servos, qui illum pessum dederunt.
Nunquam [4] autem recte
faciet, qui cito credit, utique homo [5] negotians. Tamen verum quod frunitus
est, quam diu vixit, [gap] .[6] cui datum est, non cui destinatum. Plane
Fortunae filius, in manu illius plumbum aurum fiebat. Facile est autem, ubi
omnia quadrata currunt. Et quot putas illum annos secum tulisse? Septuaginta
et supra. Sed corneolus fuit, aetatem bene ferebat, niger tanquam corvus.
Noveram hominem olim oliorum et adhuc salax erat. Non mehercules illum puto
in domo canem reliquisse. Immo etiam pullarius[7] erat, omnis minervae
homo. Nec improbo, hoc solum enim secum tulit.”