Excanduit Lichas hoc sermone
turbatus et “Itane” inquit “capillos aliquis in nave praecidit, et hoc nocte
intempesta? Attrahite ocius nocentes in medium, ut sciam, quorum capitibus
debeat navigium lustrari.” “Ego” inquit Eumolpus “hoc iussi. Nec in[1] eodem futurus
navigio auspicium mihi feci, sed quia nocentes horridos longosque habebant
capillos, ne viderer de nave carcerem facere, iussi squalorem damnatis
auferri; simul ut notae quoque litterarum non adumbratae comarum praesidio
totae ad oculos legentium acciderent. Inter cetera apud communem amicam
consumpserunt pecuniam meam, a qua illos proxima nocte extraxi mero
unguentisque perfusos. Ad summam, adhuc patrimonii mei reliquias olent” [gap]
itaque ut tutela navis expiaretur, placuit quadragenas
utrique plagas imponi. Nulla ergo fit mora; aggrediuntur nos furentes nautae
cum funibus temptantque vilissimo sanguine tutelam placare. Et ego quidem
tres plagas Spartana nobilitate concoxi. Ceterum Giton semel ictus tam valde
exclamavit, ut Tryphaenae aures notissima voce repleret. Non solum
era[2] turbata
est, sed ancillae etiam omnes familiari sono inductae ad vapulantem
decurrunt. Iam Giton mirabili forma exarmaverat nautas
coeperatque etiam sine voce saevientes rogare, cum ancillae pariter
proclamant: “Giton est, Giton, inhibete crudelissimas manus; Giton est,
domina, succurre.” Deflectit aures Tryphaena iam sua sponte credentes
raptimque ad puerum devolat. Lichas, qui me optime noverat, tanquam et ipse
vocem audisset, accurrit et nec manus nec faciem meam consideravit, sed
continuo ad inguina mea luminibus deflexis movit officiosam manum et “Salve”
inquit “Encolpi.” Miretur nunc aliquis Vlixis nutricem post vicesimum annum
cicatricem invenisse originis indicem, cum homo prudentissimus confusis
omnibus corporis orisque[3] lineamentis ad unicum fugitivi argumentum tam
docte pervenerit. Tryphaena lacrimas effudit decepta supplicio—vera enim
stigmata credebat captivorum frontibus impressa—sciscitarique submissius
coepit, quod ergastulum intercepisset errantes, aut cuius tam crudeles manus
in hoc supplicium durassent. Meruisse quidem contumeliam aliquam fugitives,
quibus in odium bona sua venissent. . .