Postquam ergo omnes bonam mentem
bonamque valitudinem sibi optarunt, Trimalchio ad Nicerotem respexit et
“solebas” inquit “suavius esse in convictu; nescio quid nunc taces nec
muttis. Oro te, sic felicem me videas, narra illud quod tibi usu venit.”
Niceros delectatus affabilitate amici “omne me” inquit “lucrum transeat,
nisi iam dudum gaudimonio dissilio, quod te talem video. Itaque hilaria mera
sint, etsi timeo istos scholasticos, ne me rideant. Viderint: narrabo tamen:
quid enim mihi aufert, qui ridet? Satius est rideri quam derideri.” “Haec
ubi dicta dedit,” talem fabulam exorsus est:
“Cum
adhuc servirem, habitabamus in vico angusto; nune Gavillae domus est. Ibi,
quomodo dii volunt, amare coepi uxorem Terentii coponis: noveratis Me lissam Tarentinam, pulcherrimum bacciballum. Sed ego
non mehercules corporaliter illam[1] aut propter res venerias curavi, sed
magis quod benemoria[2] fuit. Si quid ab illa petii, nunquam mihi negatum; fecit
assem, semissem habui; quicquid habui, in illius sinum demandavi, nec unquam
fefellitus sum. Huius contubernalis ad villam supremum diem obiit. Itaque
per scutum per ocream egi aginavi, quemadmodum ad illam pervenirem: scitis
autem, in angustiis amici apparent.