Sed ut primum
beneficio Gitonis praeparata nos implevimus [1] cena, ostium non satis audaci stripitu
exsonuit impulsum.
Cum et ipsi ergo pallidi rogaremus,
quis esset,“Aperi” inquit “iam scies.” Dumque loquimur, sera sua sponte
delapsa cecidit reclusaeque subito fores admiserunt intrantem. Mulier autem
erat operto capite, illa scilicet quae paulo ante cum rustico steterat, et
“Me derisisse” inquit “vos putabatis? ego sum ancilla Quartillae, cuius vos
sacrum ante cryptam turbastis. Ecce ipsa venit ad stabulum petitque ut
vobiscum loqui liceat. Nolite perturbari. Nec accusat errorem vestrum nec
punit, immo potius miratur, quis deus iuvenes tam urbanos in suam regionem
detulerit.”