Coeperat Ascyltos respondere
convicio, sed Trimalchio delectatus colliberti eloquentia “Agite” inquit
“scordalias de medio. Suaviter sit potius, et tu, Hermeros, parce
adulescentulo. Sanguen illi fervet, tu melior esto. Semper in
hac re qui vincitur, vincit. [1]
Et tu cum esses capo, cocococo, atque cor non [2] habebas. Simus ergo, quod
melius est, a primitiis hilares et Homeristas spectemus.” Intravit factio
statim hastisque scuta concrepuit. Ipse Trimalchio in pulvino consedit, et
cum Homeristae Graecis versibus colloquerentur, ut insolenter solent, ille
canora voce Latine legebat librum. Mox silentio facto “scitis” inquit “quam
fabulam agant? Diomedes et Ganymedes duo fratres fuerunt. Horum soror erat
Helena. Agamemnon illam rapuit et Dianae cervam subiecit. Ita nunc Homeros
dicit, quemadmodum inter se pugnent Troiani et
Parentini. Vicit scilicet et Iphigeniam, filiam suam, Achilli dedit uxorem.
Ob eam rem Aiax insanit et static argumentum explicabit.” Haec ut dixit
Trimalchio, clamorem Homeristae sustulerunt, interque familiam discurrentem
vitulus in lance donaria[3] elixus allatus est, et quidem galeatus. Secutus est Aiax
strictoque gladio, tanquam insaniret, concidit, ac modo versa modo supina
gesticulatus mucrone frusta collegit mirantibusque vitulum partitus est.