Non dubie ita est: si quis vitiorum
omnium inimicus rectum iter vitae coepit insistere,[1] primum propter morum differentiam odium
habet; quis enim potest probare diversa? Deinde qui solas extruere
divitias curant, nihil volunt inter homines melius
credi, quam quod ipsi tenent. Insectantur[2] itaque, quacunque
ratione possunt, litterarum amatores, ut videantur illi quoque infra
pecuniam positi” [gap]
“Nescio quo modo bonae mentis soror est
paupertas” [gap]
[3]
“Vellem, tam innocens esset frugalitatis meae hostis,
ut deliniri posset. Nunc veteranus est latro et ipsis lenonibus doctior”
[gap]