Habeo scyphos urnales plus minus
C: quemadmodum Cassandra occidit filios suos, et pueri mortui iacent sic ut
vivere[1] putes. Habeo capides[2] M, quas reliquit patrono meo
Mummius,[3] ubi Daedalus Niobam in equum Troianum includit.
Nam Hermerotis pugnas et Petraitis in poculis habeo, omnia ponderosa; meum
enim intelligere nulla pecunia vendo.”
Haec dum
refert, puer calicem proiecit. Ad quem respiciens Trimalchio “Cito” inquit
“te ipsum caede, quia nugax es.” Statim puer demisso labro orare. At ille
“Quid me” inquit “rogas? Tanquam ego tibi molestus sim. Suadeo, a te
impetres, ne sis nugax.” Tandem ergo exoratus a nobis missionem dedit puero.
Ille dimissus circa mensam percucurrit. . .“
et “Aquam foras, vinum intro” clamavit [gap]
” excipimus urbanitatem iocantis, et ante omnes Agamemnon, qui
sciebat, quibus meritis revocaretur ad cenam. Ceterum
laudatus Trimalchio hilarius bibit et iam ebrio proximus “Nemo” inquit
“vestrum rogat Fortunatam meam, ut saltet? Credite mihi: cordacem nemo
melius ducit.”
Atque ipse erectis supra frontem
manibus Syrum histrionem exhibebat concinente tota familia: μάδεια περιμάδεια. Et prodisset in medium,
nisi Fortunata ad aurem accessisset; [et] credo, dixerit non decere
gravitatem eius tam humiles ineptias. Nihil autem tam inaequale erat; nam
modo Fortunatam verebatur, modo ad naturam suam
revertebatur.[4]