Et plane interpellavit saltationis
libidinem actuarius, qui tanquam urbis acta recitavit: “VII. kalendas
sextiles: in praedio Cumano, quod est Trimalchionis, nati sunt pueri xxx,
puellae XL; sublata in horreum ex area tritici millia modium quingenta;
boves domiti quingenti. Eodem die: Mithridates servus in crucem actus est,
quia Gai nostri genio male dixerat. Eodem die: in arcam relatum est, quod
collocari non potuit, sestertium centies. Eodem die: incendium factum est in
hortis Pompeianis, ortum ex aedibus Nastae vilici.” “Quid?” inquit
Trimalchio “quando mihi Pompeiani horti emptisunt?” “Anno priore” inquit
actuarius “et ideo in rationem nondum venerunt.” Excanduit Trimalchio et
“Quicunque” inquit “mihi fundi empti fuerint, nisi intra sextum mensem
sciero, in rationes meas inferri vetuo.” Iam etiam
edicta aedilium recitabantur et saltuariorum testamenta, quibus Trimalchio
cum elogio exheredabatur; iam nomina vilicorum et repudiata a cilcitore
Iiberta in balneatoris contubernio deprehensa et atriensis Baias relegatus;
iam reus factus dispensator et iudicium inter cubicularios actum.
Petauristarii autem tandem venerunt. Baro
insulsissimus cum scalis constitit puerumque iussit per gradus et in summa
parte odaria saltare, circulos deinde ardentes transilire[1] et dentibus
amphoram sustinere. Mirabatur haec solus Trimalchio dicebatque ingratum
artificium esse. Ceterum duo esse in rebus humanis, quae libentissime
spectaret, petauristarios et cornicines;[2] reliqua
[animalia][3] acroamata tricas meras esse. “Nam et
comoedos” inquit “emeram, sed malui illos Atellaniam[4] facere, et choraulen
meum iussi Latine cantare.”