Nos interim vestiti errare
coepimus [gap] immo iocari magis et circulis
[ludentem][1] accedere, cum subito videmus
senem calvum, tunica vestitum [2] russea, inter pueros capillatos ludentem pila. Nec tam
pueri nos, quamquam erat operae pretium, ad spectaculum duxerant, quam ipse
pater familiae, qui soleatus pila prasina exercebatur. Nec amplius eam
repetebat quae terram contigerat, sed follem plenum habebat servus
sufficiebatque ludentibus. Notavimus etiam res novas. Nam duo spadones in
diversa parte circuli stabant, quorum alter matellam tenebat argenteam,
alter numerabat pilas, non quidem eas quae inter manus lusu expellente
vibrabant, sed eas quae in terram decidebant. Cum has ergo miraremur
lautitias, accurrit Menelaus et “Hic est” inquit “apud quem
[3] cubitum ponetis, et
quidem[4] iam
principium cenae videtis.” Et iam non loquebatur Menelaus cum
Trimalchio digitos concrepuit, ad quod signum [5] matellam spado ludenti
subiecit. Exonerata ille vesica aquam poposcit ad manus, digitosque paululum
adspersos in capite pueri tersit.