Laudationem ferculum est insecutum
plane non pro expectatione magnum; novitas tamen omnium convertit oculos.
Rotundum enim repositorium duodecim habebat signa in orbe disposita, super
quae proprium convenientemque materiae structor imposuerat cibum: super
arietem cicer arietinum, super taurum bubulae frustum, super geminos
testiculos ac rienes, super cancrum coronam, super leonem ficum Africanam,
super virginem steriliculam, super libram stateram in cuius altera parte
scriblita erat, in altera placenta, super [1] scorpionem pisciculum marinum, super sagittarium [2] oclopetam, super capricornum locustam marinam, super
aquarium anserem, super pisces duos mullos. In medio autem caespes cum
herbis excisus favum sustinebat. Circumferebat Aegyptius puer clibano
argenteo panem [gap]
Atque ipse etiam taeterrima voice de Laserpiciario mimo canticum extorsit.