“Quid est?” inquit
“numquid te osculum meum [1]
offendit? Numquid spiritus ieiunio marcens?[2] Numquid alarum negligens sudor?
Aut[3] si haec non
sunt, numquid Gitona times?” Perfusus ego rubore manifesto etiam si quid
habueram virium, perdidi, totoque corpore velut luxato[4] quaeso “inquam
regina, noli suggillare miserias. Veneficio contactus sum” [gap]
“Dic, Chrysis, sed verum: numquid indecens sum?
Numquid incompta? Numquid ab aliquo naturali vitio formam meam excaeco? Noli
decipere dominam tuam. Nescio quid peccavimus.” Rapuit deinde tacenti
speculum, et postquam omnes vultus temptavit, quos solet inter amantes risus
fingere, excussit vexatam solo vestem raptimque aedem Veneris intravit. Ego
contra damnatus et quasi quodam visu in horrorem perductus interrogare
animum meum coepi, an vera voluptate fraudatus essem. “
Nocte soporifera veluti cum somnia ludunt
[5]
errantes oculos effossaque protulit aurum
in lucem tellus: versat manus improba furtum
thesaurosque rapit, sudor quoque perluit ora
et mentem timor altus habet, ne forte gravatum
excutiat gremium secreti conscius auri:
mox ubi fugerunt elusam gaudia mentem
veraque forma redit, animus, quod perdidit, optat
atque in praeterita se totus imagine versat [gap]
”
“Itaque hoc nomine tibi gratias
ago, quod me [6] Socratica
fide diligis. Non tam intactus Alcibiades in praeceptoris sui lecto iacuit”
[gap]