Dum illa carnis etiam paululum
delibat [gap] et dum coaequale natalium suorum sinciput in
carnarium furca reponit, fracta est putris sella, quae
staturae altitudinem adiecerat, anumque pondere suo deiectam super foculum
mittit. Frangitur ergo cervix cucumulae ignemque modo convalescentem
restinguit. Vexat cubitum ipsa stipite ardenti [1] faciemque totam excitato
cinere perfundit. Consurrexi [2] equidem turbatus anumque non sine risu erexi [gap]
L Statimque, ne
res aliqua sacrificium moraretur, ad reficiendum ignem in viciniam cucurrit
[gap] “
Itaque ad casae ostiolum processi [gap]
” [3]
cum ecce tres anseres sacri qui, ut puto medio[4] die solebant ab anu
diaria exigere, impetum in [5] me faciunt foedoque ac veluti rabioso
stridore circumsistunt trepidantem. Atque alius tunicam meam lacerat, alius
vincula calceamentorum resolvit ac trahit; unus etiam, dux ac magister
saevitiae, non dubitavit crus meum serrato vexare morsu. Oblitus itaque
nugarum pedem mensulae extorsi coepique pugnacissimum animal armata elidere
manu. Nec satiatus defunctorio ictu, morte me anseris vindicavi:“
Tales Herculea Stymphalidas arte coactas
ad caelum fugisse reor, pennaeque fluentis
Harpyias, cum Phineo maduere veneno
fallaces epulae. Tremuit perterritus aether
planctibus insolitis, confusaque regia caeli [gap]
”
Iam reliqui revolutam passimque
per totum effusam [6]
pavimentum collegerant fabam, orbatique, ut existimo, duce redierant in
templum, cum ego praeda simul atque [hac] vindicta gaudens post
lectum occisum anserem mitto vulnusque cruris haud altum aceto diluo. Deinde convicium verens abeundi formavi
consilium, collectoque cultu meo ire extra casam coepi. Necdum
superaveram[7] cellulae limen, cum animadverto
Oenotheam cum testo ignis pleno venientem. Reduxi igitur gradum proiectaque
veste, tanquam exspectarem morantem, in aditu steti. Collocavit illa ignem
cassis harundinibus collectum, ingestisque super pluribus lignis excusare
coepit moram, quod amica se non dimisisset nisi tribus potionibus e lege
siccatis. “Quid” porro “tu” inquit “me absente fecisti, aut ubi est faba?”
Ego, qui putaveram me rem laude etiam dignam fecisse, ordine illi totum
proelium exposui, et ne diutius tristis esset, iacturae pensionem anserem
obtuli. Quem anus ut vidit, tam magnum aeque clamorem [8] sustulit, ut putares
iterum anseres limen intrasse.