Haec ut turbato clamore mulier
effudit, haesit paulisper acies, revocataeque ad pacem manus intermisere
bellum. Utitur paenitentiae occasione dux Eumolpos et castigate ante
vehementissime Licha tabulas foederis signat, quis haec formula erat: “Ex
tui animi sententia, ut tu, Tryphaena, neque iniuriam tibi factam a Gitone
quereris, neque si quid ante hunc diem factum est, obicies vindicabisve aut
ullo alio genere persequendum curabis; ut tu nihil imperabis puero
repugnanti, non amplexum, non osculum, non coitum venere constrictum, nisi
pro qua re praesentes numeraveris denarios centum. Item, Licha, ex tui animi
sententia, ut tu Encolpion nec verbo contumelioso insequeris nec vultu,
neque quaeres ubi nocte dormiat, aut si quaesieris, pro singulis iniuriis
numerabis praesentes denarios ducenos.” In haec verba foederibus compositis
arma deponimus, et ne residua [1] in animis etiam post iusiurandum ira
remaneret, praeterita aboleri osculis placet. Exhortantibus universis odia
detumescunt, epulaeque ad certamen prolatae conciliant hilaritate
concordiam.[2]
Exsonat ergo cantibus [3] totum navigium, et quia repentina tranquillitas
intermiserat cursum, alius exultantes quaerebat fuscina pisces, alius hamis
blandientibus convellebat praedam repugnantem. Ecce etiam per antemnam
pelagiae consederant volucres, quas textis harundinibus peritus artifex tetigit; illae viscatis illigatae viminibus
deferebantur ad manus. Tollebat plumas aura volitantes, pinnasque per maria
inanis spuma torquebat.
Iam Lichas redire mecum in
gratiam coeperat, iam Tryphaena Gitona extrema parte potionis spargebat, cum
Eumolpus et ipse vino solutus dicta voluit in calvos stigmososque iaculari,
donec consumpta frigidissima urbanitate rediit ad carmina sua coepitque
capillorum elegidarion dicere:“
Quod solum. formae decus est, cecidere capilli,
vernantesque comas tristis abegit hiemps.
Nunc umbra nudata sua iam tempora maerent,
areaque attritis ridet adulta[4] pilis.
O fallax natura deum: quae prima dedisti
aetati nostrae gaudia, prima rapis.
Infelix, modo crinibus nitebas
Phoebo pulchrior et sorore Phoebi.
At nunc levior aere vel rotundo
horti tubere, quod creavit unda,
ridentes fugis et times puellas.
Ut mortem citius venire credas,
scito iam capitis perisse partem.
”