“Rogo” inquam “domina, si quid
tristius paras, celerius confice; neque enim tam magnum facinus admisimus,
ut debeamus torti perire” [gap]
Ancilla quae Psyche vocabatur, lodiculam in pavimento
diligenter extendit [gap]
Sollicitavit inguina mea mille iam mortibus frigida
[gap]
Operuerat Ascyltos pallio caput, admonitus scilicet
periculosum esse alienis intervenire secretis [gap]
Duas institas ancilla protulit de sinu alteraque pedes
nostros alligavit, altera manus [gap]
Ascyltos iam deficiente fabularum contextu “Quid?
ego”[1] inquit “non
sum dignus qui bibam?” Ancilla risu meo prodita complosit manus et “Apposui
quidem [gap] adulescens, solus tantum medicamentum ebibisti?”
“Itane est?” inquit Quartilla “quicquid saturei fuit, Encolpius ebibit?”
[gap]
Non indecenti risu latera commovit [gap]
Ac ne Giton quidem ultimo risum tenuit, utique [2] postquam virguncula
cervicem eius invasit et non repugnanti puero innumerabilia oscula dedit
[gap]