“Vile est, quod licet, et animus
errori intentus[1] iniurias diligit. “
Ales Phasiacis petita Colchis
atque Afrae volucres placent palato,
quod non sunt faciles: at albus anser
et pictis anas enovata[2] pennis
plebeium sapit. Ultimis ab oris
attractus scarus atque arata Syrtis,
si quid naufragio dedit, probatur:
mullus iam gravis est. Amica vincit
uxorem. Rosa cinnamum veretur.
Quicquid quaeritur, optimum videtur.
””
“Hoc est” inquam “quod promiseras, ne quem
hodie versum faceres? per fidem, saltem nobis parce, qui te nunquam
lapidavimus. Nam si aliquis ex is, qui in eodem synoecio potant, nomen
poetae olfecerit, totam concitabit viciniam et nos omnes sub eadem causa
obruet. Miserere et aut pinacothecam aut balneum cogita.” Sic me loquentem
obiurgavit Giton, mitissimus puer, et negavit recte facere, quod seniori
conviciarer simulque oblitus officii mensam, quam humanitate posuissem,
contumelia tollerem, multaque alia moderationis verecundiaeque verba, quae
formam eius egregie decebant [gap]