Inhorrui ego tam fabulosa
pollicitatione conterritus, anumque inspicere diligentius coepi [gap]
“Ergo” exclamat Oenothea “imperio parete” [gap] detersisque curiose manibus inclinavit se in lectulum ac
me semel iterumque basiavit [gap]
Oenothea mensam veterem posuit in medio
altari, [1] quam vivis
implevit carbonibus, et camellam etiam vetustate ruptam pice temperata
refecit. Tum clavum, qui detrahentem secutus cum camella lignea fuerat,
fumoso parieti reddidit. Mox incincta quadrato pallio [2] cucumam ingentem foco
apposuit, simulque pannum de carnario detulit furca, in quo faba erat ad
usum reposita et sincipitis vetustissima particula mille
[3]
plagis dolata. Ut solvit ergo licio
pannum, partem [4]
leguminis super mensam effudit iussitque me diligenter purgare. Servio ego
imperio granaque sordidissimis putaminibus vestita curiosa manu segrego. At
illa inertiam meam accusans improba tollit, dentibusque folliculos pariter
spoliat atque in terram veluti muscarum imagines despuit [gap]
Mirabar equidem paupertatis ingenium singularumque
rerum quasdam artes:“
Non Indum fulgebat ebur, quod inhaeserat auro,
nec iam calcato radiabat marmore terra
muneribus delusa suis, sed crate saligna
impositum Cereris vacuae nemus et nova terrae
pocula, quae facili vilis rota finxerat actu.[5]
Hinc molli stillae lacus et de caudice lento
vimineae lances maculataque testa Lyaeo.
At paries circa palea satiatus inani
fortuitoque luto clavos[6] numerabat agrestes,
et viridi iunco gracilis pendebat harundo.
Praeterea quae fumoso suspensa tigillo
conservabat opes humilis casa, mitia sorba
inter odoratas pendebant texta coronas
et thymbrae veteres et passis uva racemis:
qualis in Actaea quondam fuit hospita terra,
digna sacris Hecales, quam Musa loquentibus annis
Battiadae vatis mirandam tradidit aevo [gap]
”