Non est passus Agamemnon me diutius
declamare in porticu, quam ipse in schola sudaverat, sed “Adulescens” inquit
“
quoniam sermonem habes non publici saporis et,
quod rarissimum est, amas bonam mentem, non fraudabo te arte secreta.
Nihil[1]
nimirum in his exercitationibus doctores peccant, qui necesse habent cum
insanientibus furere. Nam nisi dixerint quae adulescentuli probent, ut ait
Cicero, 'soli in scholis relinquentur.' Sicut [ficti][2] adulatores
cum cenas divitum captant, nihil prius meditantur quam id quod putant
gratissi mum auditoribus fore: nec enim aliter
impetrabunt quod petunt, nisi quasdam insidias auribus fecerint: sic
eloquentiae magister, nisi tanquam piscator eam imposuerit hamis escam, quam
scierit appetituros esse pisciculos, sine spe praedae morabitur in scopulo.