Postero die, cum sine offensa
corporis animique consurrexissem, in eundem platanona descendi, etiam si
locum inauspicatum timebam, coepique inter arbores ducem itineris exspectare
Chrysidem. Nec diu spatiatus consederam, ubi hesterno die fueram, cum illa
intus venit[1] comitem aniculam trahens. Atque ut me consalutavit,
“Quid est” inquit “fastose, ecquid bonam mentem habere coepisti?”
Illa de sinu licium protulit varii coloris filis
intortum cervicemque vinxit meam. Mox turbatum sputo pulverem medio sustulit
digito frontemque repugnantis signavit. . .
Hoc
peracto carmine ter me iussit exspuere terque lapillos conicere in sinum,
quos ipsa praecantatos purpura involverat, admotisque manibus temptare
coepit inguinum vires. Dicto citius nervi paruerunt imperio manusque
aniculae ingenti motu repleverunt. At illa gaudio
exsultans “Vides” inquit “Chrysis mea, vides, quod aliis leporem excitavi?”
[gap] “
Nobilis aestivas platanus diffuderat umbras
[2]
et bacis redimita Daphne tremulaeque cupressus
et circum tonsae trepidanti vertice pinus.
Has inter ludebat aquis errantibus amnis
spumeus et querulo vexabat rore lapillos.
Dignus amore locus: testis silvestris aedon
atque urbana Procne, quae circum gramina fusae
ac molles violas cantu sua furta[3] colebant [gap]
”
Premebat illa resoluta marmoreis cervicibus
aureum torum myrtoque florenti quietum . . . verberabat. Itaque ut me vidit,
paululum erubuit, hesternae scilicet iniuriae memor; deinde ut remotis
omnibus secundum invitantem consedi, ramum super oculos meos posuit, et
quasi pariete interiecto audacior facta “Quid est” inquit “paralytice?”
ecquid hodie totus venisti? “Rogas” inquam ego “potius quam temptas?”
Totoque corpore in amplexum eius immissus non praecantatis usque ad
satietatem osculis fruor [gap]