Attonitis admiratione universis
“Salvo” inquit “tuo sermone” Trimalchio “si qua fides est, ut mihi pili
inhorruerunt, quia scio Niceronem nihil nugarum narrare: immo certus est et
minime linguosus. Nam et ipse vobis rem horribilem narrabo: asinus in
tegulis. Cum adhuc capillatus essem, nam a puero vitam Chiam gessi, ipsimi
nostri[1] delicatus decessit, mehercules margaritum,
zacritus[2] et omnium
numerum. Cum ergo illum mater misella plangeret et nos tum plures in
tristimonio essemus, subito strigae stridere[3] coepe runt; putares canem leporem persequi. Habebamus tune hominem Cappadocem,
longum, valde audaculum et qui valebat: poterat bovem[4] iratum tollere. Hic
audacter stricto gladio extra ostium procucurrit, involuta sinistra manu
curiose, et mulierem tanquam hoc loco —salvum sit, quod tango—mediam
traiecit. Audimus gemitum, et—plane non mentiar—ipsas non vidimus. Baro
autem noster introversus se proiecit in lectum, et corpus totum lividum
habebat quasi flagellis caesus, quia scilicet illum tetigerat mala manus.
Nos cluso ostio redimus iterum ad officium, sed dum mater amplexaret corpus
filii sui, tangit et videt manuciolum de stramentis factum. Non cor habebat,
non intestina, non quicquam: scilicet iam puerum strigae involaverant et
supposuerant stramenticium vavatonem. Rogo vos, oportet credatis, sunt
mulieres plussciae, sunt nocturnae, et quod sursum est, deorsum faciunt.
Ceterum baro ille longus post hoc factum nunquam coloris sui fuit, immo post
paucos dies phreneticus periit.”