Longum erat singula excipere.
Itaque intravimus balneum, et sudore calfacti momento temporis ad frigidam
eximus. Iam Trimalchio unguento perfusus tergebatur, non linteis, sed
palliis ex lana mollissima factis. Tres interim iatraliptae in conspectu
eius Falernum potabant, et cum plurimum rixantes [1] effunderent, Trimalchio
hoc suum propinasse dicebat.
Hinc
involutus coccina gausapa lecticae impositus est [2] praecedentibus phaleratis cursoribus
quattuor et chiramaxio, in quo deliciae eius vehebantur, puer vetulus,
lippus, domino Trimalchione deformior. Cum ergo auferretur, ad caput eius
symphoniacus cum minimis tibiis accessit et tanquam in aurem aliquid secreto
diceret, toto itinere cantavit.
Sequimur nos
admiratione iam saturi et cum Agamemnone ad ianuam pervenimus, in cuius poste [3]
libellus erat cum hac inscriptione fixus: “Quisquis servus sine dominico
iussu foras exierit, accipiet plagas centum.” In aditu autem
ipso stabat ostiarius [4]
prasinatus, cerasino succinctus cingulo, atque in lance argentea pisum
purgabat. Super limen autem cavea pendebat aurea, in qua pica varia
intrantes salutabat.