Contra Ascyltos leges timebat et
Quis “aiebat” hoc loco nos novit, aut quis habebit dicentibus fidem? Mihi
plane placet emere, quamvis nostrum sit, quod agnoscimus, et parvo aere
recuperare potius thesaurum, quam in ambiguam litem descendere: “
Quid faciant leges, ubi sola pecunia
regnat,
[1]
aut ubi paupertas vincere nulla potest?
Ipsi qui Cynica traducunt tempora pera,[2]
non nunquam nummis vendere vera solent.[3]
Ergo iudicium nihil est nisi publica merces,
atque eques in causa qui sedet, empta probat.
”
Sed praeter unum
dipondium,[4] quo cicer
lupinosque destinaveramus mercari, nihil ad manum erat. Itaque ne interim
praeda discederet, vel minoris pallium addicere placuit et[5] pretium maioris compendii
leviorem facere[6] iacturam. Cum primum ergo explicuimus mercem, mulier
operto[7]
capite, quae cum rustico steterat, inspectis diligentius signis iniecit
utramque laciniae manum magnaque vociferatione “Latrones” [tenere][8] clamavit. Contra
nos perturbati, ne videremur nihil agere, et ipsi scissam et sordidam tenere
coepimus tunicam atque eadem invidia proclamare, nostra esse spolia quae
illi possiderent. Sed nullo genere par erat causa, [nam][9] et
cociones[10] qui ad clamorem confluxerant, nostram scilicet de more
ridebant invidiam, quod pro illa parte vindicabant pretiosissimam vestem,
pro hac pannuciam ne centonibus quidem bonis
dignam.