Torum frequenti tractatione
vexavi, amoris mei quasi quandam imaginem. “
Non solum me numen et implacabile fatum
persequitur. Prius Inachia Tirynthius ora
exagitatus onus caeli tulit, ante profanam
Laomedon gemini satiavit numinis iram,
Iunonem Peliassensit, tulit inscius arma
Telephus et regnum Neptuni pavit Vlixes.
Me quoque per terras, per cani Nereos aequor
Hellespontiaci sequitur gravis ira Priapi [gap]
”
Quaerere a Gitone meo coepi, num aliquis me
quaesisset. “Nemo” inquit “hodie. Sed hesterno die mulier quaedam haud
inculta ianuam intravit, cumque diu mecum esset locuta et me accersito
sermone lassasset, ultimo coepit dicere, te noxam meruisse daturumque
serviles poenas, si laesus in querella perseverasset” [gap]
Nondum querellam finieram, cum Chrysis intervenit
amplexuque effusissimo me invasit et “Teneo te” inquit “qualem speraveram:
tu desiderium meum, tu voluptas mea, nunquam finies hunc ignem, nisi
sanguine exstinxeris” [gap]
Unus ex noviciis servulis subito accurrit et mihi
dominum iratissimum esse affirmavit, quod biduo iam officio defuissem. Recte
ergo me facturum, si excusationem aliquam idoneam praeparassem. Vix enim
posse fieri, ut rabies irascentis sine verbere consideret [gap]