Hinc Ascyltos bene risum discussit,
qui silentio facto “Videmus”[1] inquit “suam cuique rem esse
carissimam; reddant nobis tunicam nostram et pallium suum recipiant.” Etsi
rustico mulierique placebat permutatio, advocati tamen iam poenae nocturni,
qui volebant pallium lucri facere, flagitabant uti apud se utraque
deponerentur ac postero dieiudex querellam inspiceret. Neque enim res
tantum, quae viderentur in controversiam esse, sed longe aliud quaeri, quod
in utraque parte scilicet latrocinii suspicio haberetur. Iam sequestri
placebant, et nescio quis ex cocionibus, calvus, tuberosissimae frontis, qui
solebat aliquando etiam causas agere, invaserat pallium exhibiturumque
crastino die affirmabat. Ceterum apparebat nihil aliud quaeri nisi ut semel
deposita vestis inter praedones strangularetur et nos metu criminis non
veniremus ad constitutum.
Idem plane et nos volebamus.
Itaque utriusque partis votum casus adiuvit. Indignatus enim rusticus, quod
nos centonem exhibendum postularemus, misit in faciem Ascylti tunicam et
liberates querella iussit pallium deponere, quod solum litem faciebat . . .
.
Et recuperate, ut putabamus, thesauro in deversorium
praccipites abimus praeclusisque foribus ridere acumen non minus cocionum
quam calumniantium coepimus, quod nobis ingenti calliditate pecuniam
reddidissent. “
Nolo quod cupio, statim tenere,
nec victoria mi placet parata [gap]
”