Interim ego, qui privatum habebam
secessum, in multas cogitationes deductus sum, quare aper pilleatus
intrasset. Postquam itaque omnis bacalusias consumpsi,
duravi interrogare illum interpretem meum, quod[1] me torqueret. At ille: “Plane etiam
hoc servus tuus indicare potest; non enim aenigma est, sed res aperta. Hic
aper, cum heri summa cena eum[2] vindicasset, a convivis dimissus est;
itaque hodie tanquam libertus in convivium revertitur.” Damnavi ego stuporem
meum et nihil amplius interrogavi, ne viderer nunquam inter honestos
cenasse.
Dum haec loquimur, puer speciosus, vitibus
hederisque redimitus, modo Bromium, interdum Lyaeum Euhiumque confessus,
calathisco uvas circumtulit et poemata domini sui acutissima voce traduxit.
Ad quem sonum conversus Trimalchio “Dionyse” inquit “liber esto.” Puer
detraxit pilleum apro capitique suo imposuit. Tum Trimalchio rursus adiecit:
“Non negabitis me” inquit “habere Liberum patrem.” Laudavimus dictum
Trimalchionis et circumeuntem puerum sane perbasiamus.
Ab hoc ferculo Trimalchio ad lasanum surrexit. Nos libertatem sine tyranno
nacti coepimus invitare convivarum sermones. Dama[3] itaque primus cum
pataracina poposcisset, “Diei” inquit “nihil est. Dum versas te, nox fit.
Itaque nihil est melius, quam de cubiculo recta in triclinium ire. Et mundum
frigus habuimus. Vix me balneus calfecit. Tamen calda potio vestiarius est.
Staminatas duxi, et plane matus sum. Vinus mihi in cerebrum abiit.”