At non servus publicus tam
languide agit, sed raptam cauponi harundinem subter lectum mittit omniaque
etiam foramina parietum scrutatur. Subducebat Giton ab ictu corpus et
reducto timidissime spiritu ipsos sciniphes ore tangebat [gap]
Eumolpus autem, quia effractum ostium cellae neminem
poterat excludere, irrumpit perturbatus et “mille” inquit “nummos inveni;
iam enim persequar abeuntem praeconem et in potestate tua esse Gitonem
meritissima proditione[1] monstrabo.” Genua ego perseverantis amplector, ne
morientes vellet occidere, et “merito” inquam “excandesceres, si posses
perditum[2]
ostendere. Nunc inter turbam puer fugit, nec quo abierit, suspicari possum.
Per fidem, Eumolpe, reduc puerum et vel Ascylto redde.” Dum haec ego iam
credenti persuadeo, Giton collectione spiritus plenus ter continuo ita
sternutavit, ut grabatum concuteret. Ad quem motum Eumolpus conversus
salvere Gitona iubet. Remota etiam culcita videt Vlixem, cui vel esuriens
Cyclops potuisset parcere. Mox conversus ad me “quid est” inquit “latro? ne
deprehensus quidem ausus es mihi verum dicere. Immo ni deus quidam humanarum
rerum arbiter pendenti puero excussisset indicium, elusus circa popinas
errarem” [gap]
Giton longe blandior quam ego, primum araneis oleo
madentibus vulnus, quod in supercilio factum erat, coartavit. Mox palliolo
suo laceratam mutavit vestem, amplexusque iam mitigatum
osculis tanquam fomentis aggressus est et “in tua” inquit “pater carissime,
in tua sumus custodia. Si Gitona tuum amas, incipe velle servare. Utinam me
solum inimicus ignis hauriret vel hibernum invaderet mare. Ego enim omnium
scelerum materia, ego causa sum. Si perirem, conveniret inimicis” [gap]