Quia nosti venerem tuam, superbiam
captas vendisque amplexus, non commodas. Quo enim spectant flexae pectine
comae, quo facies medicamine attrita et oculorum quoque mollis petulantia,
quo incessus arte[1]
compositus et ne vestigia quidem pedum extra mensuram aberrantia, nisi quod
formam prostituis, ut vendas? Vides me: nec auguria novi
nec mathematicorum caelum curare soleo, ex vultibus tamen hominum mores
colligo, et cum spatiantem vidi, quid cogitet[2] scio. Sive ergo nobis
vendis quod peto, mercator paratus est, sive quod humanius est, commodas,
effice ut beneficium debeamus. Nam quod servum te et humilem fateris,
accendis desiderium aestuantis. Quaedam enim feminae sordibus calent, nec
libidinem concitant, nisi aut servos viderint aut statores altius cinctos.
Harena alias accendit aut perfusus pulvere mulio aut histrio scaenae
ostentatione traductus. Ex hac nota domina est mea: usque ab orchestra
quattuordecim transilit et in extrema plebe quaerit quod diligat.”
Itaque oratione blandissima plenus “rogo” inquam
“numquid illa, quae me amat, tu es?” Multum risit ancilla post; tam frigidum
schema et “nolo” inquit “tibi tam valde placeas. Ego adhuc servo nunquam
succubui, nec hoc dii sinant, ut amplexus meos in crucem mittam. Viderint
matronae, quae flagellorum vestigia osculantur; ego etiam si ancilla sum,
nunquam tamen nisi in equestribus sedeo.” Mirari equidem tam discordem
libidinem coepi atque inter monstra numerare, quod ancilla haberet matronae
superbiam et matrona ancillae humilitatem.
Procedentibus deinde longius iocis rogavi ancillam, [3] ut in platanona
perduceret dominam. Placuit puellae consilium. Itaque collegit altius
tunicam flexitque se in eum daphnona, qui ambulationi
haerebat. Nec diu morata dominam producit e latebris laterique meo applicat,
mulierem omnibus simulacris emendatiorem. Nulla vox est quae formam eius
possit comprehendere, nam quicquid dixero, minus erit. Crines ingenio suo
flexi per totos se umeros effuderant, frons minima et quae radices
capillorum retro flexerat, supercilia usque ad malarum scripturam currentia
et rursus confinio luminum paene permixta, oculi clariores stellis extra
lunam fulgentibus, nares paululum inflexae et osculum quale Praxiteles
habere Dianam credidit. Iam mentum, iam cervix, iam manus, iam pedum candor
intra auri gracile vinculum positus: Parium marmor exstinxerat. Itaque tunc
primum Dorida vetus amator contempsi [gap] “
Quid factum est, quod tu proiectis, Iuppiter, armis
inter caelicolas fabula muta taces?
Nunc erat a torva submittere cornua fronte,
nunc pluma canos dissimulare tuos.
Haec vera est Danae. Tempta modo tangere corpus,
iam tua flammifero membra calore fluent [gap]
”