Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 9, Chapter 16

Text kindly provided by Perseus

XVI

Argument

Quod Plinium Secundum, non hominem indoctum, fugerit latueritque vitium argumenti quod ἀντιστρέφον Graeci dicunt.

PLINIUS SECUNDUS existimatus est esse aetatis suae doctissimus.

Is libros reliquit quos Studiosorum inscripsit, non medius fidius usquequaque aspernandos.

In his libris multa varie ad oblectandas eruditorum hominum aures ponit.

Refert etiam plerasque sententias quas in declamandis controversiis lepide arguteque dictas putat.

Sicuti hanc quoque sententiam ponit ex huiuscemodi controversia: ““Vir fortis praemio quod optaverit donetur. Qui fortiter fecerat, petit alterius uxorem in matrimonium et accepit. Is deinde cuia uxor fuit fortiter fecit. Repetit eandem; contradicitur.””

“Eleganter,” inquit, “et probabiliter ex parte posterioris viri fortis, uxorem sibi reddi postulantis, hoc dictum est: “Si placet lex, redde; si non placet, redde.””

Fugit autem Plinium, sententiolam istam, quam putavit esse argutissimam, vitio non carere quod Graece ἀντιστρέφον dicitur. Et est vitium insidiosum et sub falsa laudis specie latens; nihil enim minus converti ex contrario id ipsum adversus eundem potest, atque ita a priore illo viro forte dici: “Si placet lex, non reddo; si non placet, non reddo.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation