Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 5, Chapter 5

Text kindly provided by Perseus

V

Argument

Cuiusmodi ioco incavillatus sit Antiochum regem Poenus Hannibal.

IN libris veterum memoriarum scriptum est, Hannibalem Carthaginiensem apud regem Antiochum facetissime cavillatum esse. Ea cavillatio huiuscemodi fuit:

ostendebat ei Antiochus in campo copias ingentis quas bellum populo Romano facturus comparaverat, convertebatque exercitum insignibus argenteis et aureis florentem;

inducebat etiam currus cum falcibus et elephantos cum turribus equitatumque frenis, ephippiis, monilibus, phaleris praefulgentem.

Atque ibi rex, contemplatione tanti ac tam ornati exercitus gloriabundus, Hannibalem aspicit et “Putasne,” inquit, “conferri posse ac satis esse [1] Romanis haec omnia?”

Tum Poenus, eludens ignaviam inbelliamque militum eius pretiose armatorum: “Satis, plane satis esse credo Romanis haec omnia, etiamsi avarissimi sunt.”

Nihil prorsum neque tam lepide neque tam acerbe dici potest;

rex de numero exercitus sui ac de aestimanda aequiperatione quaesiverat, respondit Hannibal de praeda.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation