XII
Argument
Morem istum veteribus nostris fuisse verba patiendi mutare ac vetere in agendi nodum.ID quoque habitum est in oratione facienda elegantiae genus, ut pro verbis habentibus patiendi figuram agentia ponerent ac deinde haec vice inter sese mutua verterent.
Plautus etiam non dissimiliter: Quid ést?—Hoc rugat pallium, amictus non sum Cómmode.
Itidem Plautus “pulveret” dicit, quod non pulvere impleat, set ipsum pulveris plenum sit: Exi tu, Dave, age, spárge; mundum hoc ésse Vestibuliúm volo. Venús ventura est nóstra, non hoc púlveret.
In Asinaria quoque “contemples” dicit pro “contempleris”: Meúm caput contémples, si quidem é re consultás tua. Cn. Gellius in Annalibus:
“Postquam tempestas sedavit, Atherbal taurum immolavit.”
M. Cato in Originibus: “Eodem convenae conplures ex agro accessitavere.”
“Eo res eorum auxit.” Varro libris quos ad Marcellum De Lingua Latina fecit: “In priore verbo graves prosodiae, quae fuerunt, manent, reliquae mutant,” “mutant” [3] inquit elegantissime pro “mutantur.”
Potest etiam id quoque ab eodem Varrone in septimo Divinarum similiter dictum videri: “Inter duas filias regum quid mutet, inter Antigonam et Tulliam, est animadvertere.”
Verba autem patiendi pro agentibus in omnibus ferme modum veterum scriptis reperiuntur. Ex quibus sunt pauca ista, quae nunc meminimus: “muneror te” pro “munero” et “significor” pro “significo” et “sacrificor” pro “sacrifico” et “adsentior” pro “adsentio” et “faeneror” pro “faenero” et “pigneror” pro “pignero” et alia istiusmodi pleraque, quae, proinde ut in legendo fuerint obvia, notabuntur.