Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 10, Chapter 29

Text kindly provided by Perseus

XXIX

Argument

Quod particula “atque” non complexiva tantum sit, sed vim habeat plusculam variamque.

“ATQUE” particula a grammaticis quidem coniunctio esse dicitur conexiva. Et plerumque sane coniungit verba et conectit; sed interdum alias quasdam potestates habet non satis notas, nisi in veterum litterarum tractatione atque cura exercitis.

Nam et pro adverbio valet, cum dicimus “aliter ego feci atque tu,” significatur enim “aliter quam tu,” et si gemina fiat, auget incenditque rem de qua agitur, ut animadvertimus in Q. Enni Annalibus, nisi memoria in hoc versu labor: Atque atque accedit muros Romana iuventus;

cui significationi contrarium est quod itidem a veteribus dictum est, “deque.”

Et praeterea pro alio quoque adverbio dicitur, id est “statim” [1] factum, quod in his Vergili versibus existimatur, ubi obscure et insequentur particula ista posita est: [2] sic omnia fatis In peius ruere ac retro sublapsa referri; Non aliter quam qui adverso vix flumine lembum Remigiis subigit, si brachia forte remisit, Atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation