Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 10, Chapter 11

Text kindly provided by Perseus

XI

Argument

Verbum “mature” quid significet quaeque vocis eius ratio sit; et quod eo verbo volgus hominum inproprie utitur; atque inibi, quod “praecox” declinatum “praecocis” facit, non “praecoquis.”

“MATURE” nunc significat “propere” et “cito” contra ipsius verbi sententiam; aliud enim est “mature” quam dicitur.

Propterea P. Nigidius, homo in omnium bonarum artium disciplinis egregius: ““Mature,”” inquit, “est, quod neque citius est neque serius, sed medium quiddam et temperatum est.”

Bene atque proprie P. Nigidius. Nam et in frugibus et in pomis “matura” dicuntur, quae neque cruda et inmitia sunt neque caduca et decocta, sed tempore suo adulta maturataque.

Quoniam autem id quod non segniter fiebat, “mature” fieri dicebatur, progressa plurimum verbi significatione, non iam, quod non segnius, sed quod festinantius fit, id fieri “mature” dicitur, quando ea quae praeter sui temporis modum properata sunt “inmatura” verius dicantur.

Illud vero Nigidianum rei atque verbi temperamentum divos Augustus duobus Graecis verbis elegantissime exprimebat. Nam et dicere in sermonibus et scribere in epistulis solitum esse aiunt σπεῦδε βραδέως, per quod monebat ut ad rem agendam simul adhiberetur et industriae celeritas et diligentiae tarditas, ex quibus duobus contrariis fit “maturitas.”

Vergilius quoque, si quis animum adtendat, duo ista verba “properare” et “maturare” tamquam plane contraria scitissime separavit in hisce versibus: Frigidus agricolam si quando continet imber, Multa, forent quae mox caelo properanda sereno, Maturare datur. Elegantissime duo verba ista divisit;

namque in praeparatu rei rusticae per tempestates pluvias, quoniam otium est, “maturari” potest; per serenas, quoniam tempus instat, “properari” necessum est.

Cum significandum autem est coactius quid factum et festinantius, tum rectius “praemature” factum id dicitur quam “mature,” sicuti Afranius dixit in togata, cui Titulus nomen est: Adpetis dominátum demens praémature praécocem,

in quo versu animadvertendum est quod “praecocem” inquit, non “praecoquem”; est enim casus eius rectus non “praecoquis,” sed “praecox.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation