Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 5, Chapter 6

Text kindly provided by Perseus

VI

Argument

De coronis militaribus; quae sit earum triumphalis, quae obsidionalis, quae civica, quae muralis, quae castrensis, quae navalis, quae ovalis, quae oleaginea.

MILITARES coronae multae et [1] variae sunt.

Quarum quae nobilissimae sunt, has ferme esse accepimus: “triumphalem, obsidionalem, civicam, muralem, castrensem, navalem” ;

est ea quoque corona quae “ovalis” dicitur, est item postrema “oleaginea,”

qua uti solent qui in proelio non fuerunt sed triumphum procurant.

“Triumphales” coronae sunt aureae,

quae imperatoribus ob honorem triumphi mittuntur.

Id vulgo dicitur “aurum coronarium.”

Haec antiquitus e lauru erant, post fieri ex auro coeptae.

“Obsidionalis” est, quam ii qui liberati obsidione sunt dant ei duci qui liberavit.

Ea corona graminea est, observarique solitum ut fieret e gramine quod in eo loco gnatum esset intra quem clausi erant qui obsidebantur.

Hanc coronam gramineam senatus populusque Romanus Q. Fabio Maximo dedit bello Poenorum secundo, quod urbem Romam obsidione hostium liberasset.

“Civica” corona appellatur, quam civis civi a quo in proelio servatus est testem vitae salutisque perceptae dat.

Ea fit e fronde quernea, quoniam cibus victusque antiquissimus quercus [2] capi solitus; fuit etiam ex ilice, quod genus superiori proximum est, sicuti scriptum est in quadam comoedia Caecilii: † “Advehuntur,” [3] (inquit), “cum ilignea corona et chlamyde; di vostram fidem!”

Masurius autem Sabinus, in undecimo Librorum Memorialium, civicam coronam tum dari solitam dicit, cum is qui civem servaverat eodem tempore etiam hostem occiderat neque locum in ea pugna reliquerat; aliter ius civicae coronae negat concessum.

Tiberium tamen Caesarem consultum an civicam coronam capere posset qui civem in proelio servasset et hostes ibidem duos interfecisset, sed locum in quo pugnabat non retinuisset eoque loco hostes potiti essent, rescripsisse dicit eum quoque civica dignum videri, quod appareret e tam iniquo loco civem ab co servatum, ut etiam a fortiter pugnantibus retineri non quiverit.

Hac corona civica L. Gellius, vir censorius, in senatu Ciceronem consulem donari a republica censuit, quod eius opera esset atrocissima illa Catilinae coniuratio detecta vindicataque.

“Muralis” est corona, qua donatur ab imperatore qui primus murum subiit inque oppidum hostium per vim ascendit; idcirco quasi muri pinnis decorata est.

“Castrensis” est corona, qua donat imperator eum qui primus hostium castra pugnans introivit; ea corona insigne valli habet.

“Navalis” est, qua donari solet maritimo proelio qui primus in hostium navem [4] armatus transiluit; ea quasi navium rostris insignita est.

Et “muralis” autem et “castrensis” et “navalis” fieri ex auro solent.

“Ovalis” corona murtea est; ea utebantur imperatores qui ovantes urbem introibant.

Ovandi ac non triumphandi causa est, cum aut bella non rite indicta neque cum iusto hoste gesta sunt, aut hostium nomen humile et non idoneum est, ut servorum piratarumque, aut, deditione repente facta, “inpulverea,” ut dici solet, incruentaque victoria obvenit.

Cui facilitati aptam esse Veneris frondem crediderunt, quod non Martius, sed quasi Venerius quidam triumphus foret.

Ac murteam coronam M. Crassus, cum bello fugitivorum confecto ovans rediret, insolenter aspernatus est senatusque consultum faciundum per gratiam curavit, ut lauro, non murto, coronaretur.

Marcus Cato obicit M. Fulvio Nobiliori quod milites per ambitum coronis de levissimis causis donasset. De qua re verba ipsa apposui Catonis:

“Iam principio quis vidit corona donari quemquam, cum oppidum captum non esset aut castra hostium non incensa essent?”

Fulvius autem, in quem hoc a Catone dictum est, coronis donaverat milites qui [5] vallum curaverant aut qui puteum strenue foderant.

Praetereundum non est quod ad ovationes attinet, super quo dissensisse veteres scriptores accipio. Partim enim scripserunt qui ovaret introire solitum equo vehentem; set Sabinus Masurius pedibus ingredi ovantes dicit, sequentibus eos non militibus, sed universo senatu.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation