Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 2, Chapter 8

Text kindly provided by Perseus

VIII

Argument

Quod parum aequa reprehensio Epicuri a Plutarcho facta [1] sit in synlogismi disciplina.

Plutarchus, secundo librorum quos De Homero composuit, inperfecte atque praepostere atque inscite synlogismo esse usum Epicurum dicit verbaque ipsa Epicuri ponit: Ὁ θάνατος οὐδὲν πρὸς ἡμᾶ· τὸ γὰρ διαλυθὲν [2] ἡμᾶς.

“Nam praetermisit,” inquit, “quod in prima parte sumere debuit, τὸν θάνατον εἶναι ψυχῆς καὶ σώματος διάλυσιν, tum deinde eodem ipso,”

“quod omiserat, quasi posito concessoque ad confirmandum aliud utitur.”

“Progredi autem hic,” inquit, “synlogismus, nisi illo prius posito, non potest.”

Vere hoc quidem Plutarchus de forma atque ordine synlogismi scripsit. Nam si, ut [3] in disciplinis traditur, ita colligere et ratiocinari velis, sic dici oportet: Ὁ θάνατος ψυχῆς καὶ σώματος διάλυσις· τὸ δὲ διαλυθὲν ἀναισθητεῖ· τὸ δὲ ἀναισθητοῦ οὑδὲν πρὸς ἡμᾶς.

Sed Epicurus, cuiusmodi homost, non inscitia

videtur partem istam synlogismi praetermisisse, neque id ei negotium fuit, synlogismum tamquam in scholis philosophorum cum suis numeris omnibus et cum suis finibus dicere, sed profecto, quia separatio animi et corporis in morte evidens est, non est ratus necessariam esse eius admonitionem,

quod omnibus prosus erat [4] obvium. Sicuti etiam, quod coniunctionem synlogismi non in fine posuit, set in principio; nam id quoque non inperite factum, quis non videt?

Aput Platonem quoque multis in locis reperias synlogismos, repudiate conversoque ordine isto qui in docendo traditur, cum eleganti quadam reprehensionis contemptione positos esse.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation