Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 17, Chapter 6

Text kindly provided by Perseus

VI

Argument

Falsum esse, quod Verrius Flaccus, in libro secundo quos De Obscuris M. Catonis composuit, de servo recepticio scriptum reliquit.

M. CATO Voconiam legem suadens verbis hisce usus est: “Principio vobis mulier magnam dotem adtulit; tum magnam pecuniam recipit, quam in viri potestatem non conmittit, eam pecuniam viro mutuam dat; postea, ubi irata facta est, servum recepticium sectari atque flagitare virum iubet.”

Quaerebatur, “servus recepticius” quid esset. Libri statim quaesiti allatique sunt Verrii Flacci De Obscuris Catonis. In libro secundo scriptum et inventum est, “recepticium servum” dici nequam et nulli pretii, qui, cum venum esset datus, redhibitus ob aliquod vitium receptusque sit.

“Propterea,” inquit, “servus eiusmodi sectari maritum et flagitare pecuniam iubebatur, ut eo ipso dolor maior et contumelia gravior viro fieret, quod eum servus nihili petendae pecuniae causa conpellaret.”

Cum pace autem cumque venia istorum, si qui sunt, qui Verrii Flacci auctoritate capiuntur, dictum hoc sit.

“Recepticius” enim “servus,” in ea re quam dicit Cato, aliud omnino est quam Verrius scripsit.

Atque id cuivis facile intellectu est; res enim procul dubio sic est: quando mulier dotem marito dabat, tum quae ex suis bonis retinebat neque ad virum tramittebat, ea “recipere” dicebatur, sicuti nunc quoque in venditionibus “recipi” dicuntur, quae excipiuntur neque veneunt.

Quo verbo Plautus quoque in Trinummo usus est in hoc versu: Postículum hoc recépit, [1] cum aedis véndidit, id est: cum aedis vendidit, particulam quandam quae post eas aedis erat non vendidit, sed retinuit.

Ipse etiam Cato mulierem demonstrare locupletem volens: “Mulier,” inquit, “et magnam dotem dat et magnam pecuniam recipit,” hoc est: et magnam dotem dat et magnam pecuniam retinet.

Ex ea igitur re familiari, quam sibi dote data retinuit, pecuniam viro mutuam dat.

Eam pecuniam cum viro forte irata repetere instituit, adponit ei flagitatorem “servum recepticium,” hoc est proprium servum suum, quem cum pecunia reliqua receperat neque dederat doti, sed retinuerat; non enim servo mariti imperare hoc mulierem fas erat, sed proprio suo.

Plura dicere quibus hoc nostrum tuear supersedeo; ipsa enim sunt per sese evidentia et quod a Verrio dicitur et a nobis; quod utrum ergo videbitur cuique verius, eo utatur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation