XX
Argument
Quod vocabulum Latinum soloecismo fecerit Capito Sinnius, quid autem id ipsum appellaverint veteres Latini; quibusque verbis soloecismum definierit idem Capito Sinnius.“SOLOECISMUS,” Latino vocabulo a Sinnio Capitone eiusdemque aetatis aliis “inparilitas” appellatus, vetustioribus Latinis “stribiligo” dicebatur, a versura videlicet et pravitate tortuosae orationis, tamquam “strobiligo” quaedam.
Quod vitium Sinnius Capito in litteris, quas ad Clodium Tuscum dedit, hisce verbis definit: ““Soloecismus.” est,” inquit, “impar atque inconveniens compositura partium orationis.”
Cum Graecum autem vocabulum sit “soloecismus,” an Attici homines qui elegantius locuti sunt usi eo sint quaeri solet.
Sed nos neque “soloecismum” neque “barbarismum” apud Graecorum idoneos adhuc invenimus;
nam sicut βάρβαρον ita σόλοικοι dixerunt.
Nostri quoque antiquiores “soloecum” facile, “soloecismum” haut scio an umquam, dixerunt.
Quod si ita est, neque in Graeca neque in Latina lingua “soloecismus” probe dicitur.