Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 13, Chapter 30

Text kindly provided by Perseus

XXX

Argument

Non hactenus esse “faciem” qua vulgo dicitur.

ANIMADVERTERE est pleraque verborum Latinorum ex ea significatione de qua nata sunt decessisse vel in aliam longe vel in proximam, eamque decessionem factam esse consuetudine et inscitia temere dicentium quae cuimodi sint non didicerint.

Sicuti quidam “faciem” esse hominis putant os tantum et oculos et genas, quod Graeci πρόσωπον dicunt, quando “facies” sit forma omnis et modus et factura quaedam corporis totius, a “faciendo” dicta, ut ab “aspectu” “species” et a “fingendo” “figura.”

Itaque Pacuvius in tragoedia, quae Niptra inscribitur, “faciem” dixit hominis pro corporis longitudine: aetate (inquit) íntegra, Feróci ingenio, fácie procerá virum.

Non solum autem in hominum corporibus, sed etiam in rerum cuiusquemodi aliarum “facies” dicitur. Nam montis et caeli et maris “facies,” si tempestive dicatur, probe dicitur.

Sallustii verba sunt ex Historia secunda: “Sardinia in Africo mari facie vestigii humani in orientem quam occidentem latior prominet.”

Ecce autem id quoque in mentem venit, quod etiam Plautus in Poenulo “faciem” pro totius corporis colorisque habitu dixit. Verba Plauti haec sunt: Set eárum nutrix quá sit facie mi éxpedi.— Statúra non [1] magna córpore aquilost. [2] — Ipsa east.— Specié venusta, óre atque oculis pérnigris.— Formám quidem hercle vérbis depinxtí [3] probe!

Praeterea memini Quadrigarium in undevicesimo “faciem” pro statura totiusque corporis figura dixisse.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation