Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 16, Chapter 2

Text kindly provided by Perseus

II

Argument

Cuiusmodi sit lex apud dialecticos percontandi disserendique; et quae sit eius legis reprehensio.

LEGEM esse aiunt disciplinae dialecticae, si de quapiam re quaeratur disputeturque atque ibi quid rogere ut respondeas, tum ne amplius quid dicas quam id solum quod es rogatus aut aias aut neges;

eamque legem qui non servent, et aut plus aut aliter quam sunt rogati respondeant, existumantur indoctique [1] esse disputandique morem atque rationem non tenere. Hoc quidem quod dicunt in plerisque disputationibus procul dubio fieri oportet.

Indefinitus namque inexplicabilisque sermo fiet, nisi interrogationibus responsionibusque simplicibus fuerit determinatus.

Sed enim esse quaedam videntur, in quibus si breviter et ad id quod rogatus fueris respondeas, capiare.

Nam si quis his verbis interroget: “Postulo uti respondeas desierisne facere adulterium an non,” utrumcumque dialectica lege responderis, sive aias seu neges, haerebis in captione, tamquam si te dicas adulterum quam si neges; [2]

nam qui facere non desinit, non id necessario etiam fecit.

Falsa igitur est species istius captionis et nequaquam procedere ad id potest, ut conligi concludique possit eum facere adulterium qui se negaverit facere desisse.

Quid autem legis istius propugnatores in illa captiuncula facient, in qua haerere eos necessum est, si nihil amplius quam quod interrogati erunt responderint? Nam, si ita ego istorum aliquem rogem:

“Quicquid non perdidisti habeasne an non habeas postulo ut aias aut neges,” utrumcumque breviter respondent, capietur.

Nam si habere [3] se negaverit quod non perdidit, colligetur oculos eum non habere, quos non perdidit; sin vero habere se dixerit, colligetur habere eum cornua, quae non perdidit.

Rectius igitur cautiusque ita respondebitur: “Quicquid habui, id habeo, si id non perdidi.”

Sed huiuscemodi responsio non fit ex ea lege quam diximus; plus enim, quam quod rogatus est, respondet.

Propterea id quoque ad eam legem addi solet, non esse captiosis interrogationibus respondendum.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation