Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 3, Chapter 17

Text kindly provided by Perseus

XVII

Argument

Id quoque esse a gravissimis viris memoriae mandatum, quod tris libros Plato Philolai Pythagorici et Aristoteles pauculos Speusippi philosophi mercati sunt pretiis fidem non capientibus.

MEMORIAE mandatum est Platonem philosophum tenui admodum pecunia familiari fuisse atque eum tamen tris Philolai Pythagorici libros decem milibus denarium mercatum.

Id ei pretium donasse quidam scripserunt amicum eius Dionem Syracosium.

Aristotelem quoque traditum libros pauculos Speusippi philosophi post mortem eius emisse talentis Atticis tribus; ea summa fit nummi nostri sestertia duo et septuaginta milia.

Τίμων amarulentus librum maledicentissimum conscripsit, qui Σίλλος inscribitur.

In eo libro Platonem philosophum [1] contumeliose appellat, quod inpenso pretio librum Pythagoricae disciplinae emisset exque eo Timaeum, nobilem illum dialogum, concinnasset. Versus super ea re Τίμωνος hi sunt:

Καὶ σύ, Πλάτων, καὶ γάρ σε μαθητείης πόθος ἔσχεν, Πολλῶν δʼ ἀργυρίων ὀλίγην ἠλλάξαο βίβλον, Ἔνθεν ἀπαρχόμενος τιμαιογραφεῖν ἐδιδάχθης.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation