Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 15, Chapter 20

Text kindly provided by Perseus

XX

Argument

Notata quaedam de Euripidis poetae genere, vita, moribus deque eiusdem fine vitae.

EURIPIDI poetae matrem Theopompus agrestia olera vendentem victum quaesisse dicit.

Patri autem eius nato illo responsum est a Chaldaeis eum puerum, cum adolevisset, victorem in certaminibus fore; id ei puero fatum esse.

Pater interpretatus athletam debere esse, roborato exercitatoque filii sui corpore, Olympiam certaturum eum inter athletas pueros deduxit. Ac primo quidem in certamen per ambiguam aetatem receptus non est, post Eleusino et Theseo certamine pugnavit et coronatus est.

Mox a corporis cura ad excolendi animi studium transgressus, auditor fuit physici Anaxagorae et Prodici rhetoris, in morali autem philosophia Socratis. Tragoediam scribere natus annos duodeviginti adortus est.

Philochorus refert in insula Salamine speluncam esse taetram et horridam, quam nos vidimus, in qua Euripides tragoedias scriptitarit.

Mulieres fere omnes in maiorem modum exosus fuisse dicitur, sive quod natura abhorruit a mulierum coetu sive quod duas simul uxores habuerat, cum id decreto ab Atheniensibus facto ius esset, quarum matrimonii pertaedebat.

Eius odii in mulieres Aristophanes quoque meminit ἐν ταῖς τροτέραις Θεσμοφοριαζούσαις in his versibus: Νῦν οὖν ἁπάσαισιν παραινῶ καὶ λέγω, Τοῦτον κολάσαι τὸν ἄνδρα πολλῶν οὕνεκα. Ἄγρια γὰρ ἡμᾶς, ὦ γυναῖκες, δρᾷ κακά, Ἅτʼ ἐν ἀγρίοισι τοῖς [1] λαχάνοις αὐτὸς τραφείς.

Alexander autem Aetolus hos de Euripide versus composuit: Ὁ δʼ Ἀναξαγόρου τρόφιμος χαιοῦ στριφνὸς μὲν ἔμοιγε προσειπεῖν, Καὶ μισογέλως, καὶ τωθάζειν οὐδὲ παρʼ οἶνον μεμαθηκώς, Ἀλλʼ ὅ τι γράψαι, τοῦτʼ ἄν μέλιτος καὶ Σειρήνων ἐτετεύχει.

Is cum in Macedonia apud Archelaum regem esset utereturque eo rex familiariter, rediens nocte ab eius cena, canibus a quodam aemulo inmissis dilaceratus est et ex his vulneribus mors secuta est.

Sepulchrum autem eius et memoriam Macedones eo dignati sunt honore, ut in gloriae quoque loco praedicarent: οὔποτʼ ἂν [2] σὸν μνῆμα, Εὐρίπιδες, ὄλοιτό που, quod egregius poeta morte obita sepultus in eorum terra foret. Quamobrem cum legati ad eos ab Atheniensibus missi petissent ut ossa Athenas in terram illius patriam permitterent transferri, maximo consensu Macedones in ea re deneganda perstiterunt.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation