Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 1, Chapter 20

Text kindly provided by Perseus

XX

Argument

Quid geometrae dicant ἐπίπεδον, quid στερεόν, quid κύβον quid γραμμήν; quibusque ista omnia Latinis vocabulis appellentur.

FIGURARUM quae σχήματα geometrae appellant, genera sunt duo, “planum” et “solidum.”

Haec ipsi vocant ἐπίπεδον καὶ στερεόν. “Planum” est quod in duas partis solum lineas habet, qua latum est et qua longum; qualia sunt triquetra et quadrata, quae in area fiunt, sine altitudine.

“Solidum” est quando non longitudines modo et latitudines planas numeri linearum efficiunt, sed etiam extollunt altitudines, quales sunt ferme metae triangulae quas “pyramidas” appellant, vel qualia sunt quadrata undique, quae, κύβους illi, nos “quadrantalia” dicimus.

Κύβος enim est figura ex omni latere quadrate, “quales sunt,” inquit M. Varro, “tesserae quibus in alveolo luditur,”

“ex quo ipsae quoque appellatae κύβοι” In numeris etiam similiter κύβος dicitur, cum omne latus eiusdem numeri aequabiliter in sese solvitur, sicuti fit cum ter terna ducuntur atque ipse numerus terplicatur.

Huius numeri cubum Pythagoras vim habere lunaris circuli dixit, quod et luna orbem suum lustret septem et viginti diebus et numerus ternio, [1] qui τριὰς Graece dicitur, tantundem efficiat in cubo.

“Linea” autem a nostris dicitur, quam γραμμὴν Graeci nominant.

Eam [2] M. Varro ita definit: “Linea est,” inquit, “longitudo quaedam sine latitudine et altitudine.”

Εὐκλείδης autem brevius, praetermissa altitudine: γραμμὴ, inquit, est μῆκος ἀπλατές, quod exprimere uno Latino verbo non queas, nisi audeas dicere “inlatabile.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation