Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 15, Chapter 5

Text kindly provided by Perseus

V

Argument

Verbum “profligo” a plerisque dici inproprie insciteque.

SICUT alia verba pleraque, ignoratione et inscitia improbe dicentium quae non intellegant, deflexa ac depravata sunt a ratione recta et consuetudine, ita huius quoque verbi, quod est “profligo,” significatio versa et corrupta est.

Nam cum ab adfligendo et ad perniciem interitumque deducendo inclinatum id tractumque sit, semperque eo verbo qui diligenter locuti sunt ita usi sint, ut “profligare” dicerent “prodigere” et “deperdere” “profligatasque res” quasi “proflictas” “perditas” appellarent, nunc audio aedificia et templa et alia fere multa quae prope absoluta adfectaque sunt “in nrofligato” esse dici ipsaque esse iam “profligata.”

Quapropter urbanissime respondisse praetorem, non indoctum virum, barunculo [1] cuidam ex advocatorum turba, Sulpicius Apollinaris in quadam epistula scriptum reliquit.

“Nam cum ille,” inquit, “rabula audaculus ita postulasset verbaque ita fecisset: “Omnia, vir clarissime, negotia de quibus te cogniturum esse hodie dixisti diligentia et velocitate tua profligata sunt, unum id solum relictum est, de quo, rogo, audias,” tum praetor satis ridicule: “An illa negotia de quibus iam cognovisse me dicis profligata sint equidem nescio; hoc autem negotium quod in te incidit, procul dubio, sive id audiam sive non audiam, profligatum est.””

Quod significare autem volunt qui “profligatum” dicunt, hi qui Latine locuti sunt non “profligatum,” sed “adfectum” dixerunt, sicuti M. Cicero in oratione, quam habuit De Provinciis Consularibus.

Eius verba haec sunt: “Bellum adfectum videmus et, vere ut dicam, paene confectum.”

Item infra: “Nam ipse Caesar quid est quod [2] in ea [3] provincia commorari velit, nisi ut ea quae per eum adfecta sunt, perfecta reipublicae tradat?”

Idem Cicero in Oeconomico: “Cum vero adfecta iam prope aestate uvas a sole mitescere tempus est.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation