Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Aulus Gellius · Noctes Atticae

Book 19, Chapter 14

Text kindly provided by Perseus

XIV

Argument

Contemporaneos fuisse Caesari et Ciceroni M. Varronem et P. Nigidium, aetatis suae doctissimos Ronanos; et quod Nigidii commentationes propter earum obscuritatem subtilitatemque in vulgus non exeunt.

AETAS M. Ciceronis et C. Caesaris praestanti facundia paucos habuit, doctrinarum autem multiformium variarumque artium quibus humanitas erudita est columina habuit M. Varronem et P. Nigidium.

Sed Varronis quidem monumenta rerum ac disciplinarum, quae per litteras condidit, in propatulo frequentique usu feruntur,

Nigidianae autem commentationes non proinde in volgus exeunt et obscuritas subtilitasque earum tamquam parum utilis derelicta est.

Sicuti sunt quae paulo ante legimus in Commentariis eius, quos Grammaticos inscripsit, ex [1] quibus quaedam ad demonstrandum scripturae genus exempli gratia sumpsi.

Nam, cum de natura atque ordine litterarum dissereret quas grammatici “vocales” appellant, verba haec scripsit, quae reliquimus inenarrata ad exercendam legentium intentionem:

“A et o semper principes sunt, i et u semper subditae, e et subit et praeit; praeit [2] in “Euripo,” subit in “Aemilio.” Si quis putat praeire u in his verbis: “Valerius,” “Vennonius,” “Volusius,” aut i in his: “iampridem,” “iecur,” “iocus,” “iucundum,” errabit, quod hae litterae, cum praeeunt, ne vocales quidem sunt.”

Item ex eodem libro verba haec sunt: “Inter litteram n et g est alia vis, ut in nomine “anguis” et “angari” et “ancorae” et “increpat” et “incurrit” et “ingenuus.” In omnibus his non verum n, sed adulterinum ponitur. Nam n non esse lingua indicio est; nam si ea littera esset, lingua palatum tangeret.”

Alio deinde in loco ita scriptum: “Graecos non tantae inscitiae arcesso, qui ou ex o et u scripserunt, quantae [3] qui ei ex e et i; illud enim inopia fecerunt, hoc nulla re subacti.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation